SOLPUGA vel SOLIPUGA

SOLPUGA vel SOLIPUGA
SOLPUGA, vel SOLIPUGA
Graece ἡ όλοκεντρὶς, bestiola est aranei generis, sic dicta, quod ita acriter pungat, ut totum videatur esse punctura. Plinius formicis ascribit l. 29. c. 4. Est et formicarum genus veneatum, non fere in Italia, Solipugas Cicera appellat, Salpugas Baetica. Et in phlangii speciebus μυρμήκιον est, a formicae similitudine nomen habens, de quo Nicander Theriac. Plinius et Avicenna. Vide Salmas. ad Solin. p. 100. Voss. de Idolol. l. 4. c. 96. et Bochart. Hieroz. Parte poster. llib. 4. c. 13. ubi inter minuta animalia, a quibus integrae regiones desertae redditae, Solpugas quoque memorat, quippe a quibus circa Cynamolgos Aethiopas regionem late vastatam, ait Plin. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”